monumenta.ch > Seneca Maior > 5 > sectio 29 > csg457.3 > sectio 22 > 15 > 3 > sectio 19 > sectio 23 > sectio 43 > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 28
Ipse autem extra auctoritatem propriam episcopos Galliarum iudicare non poteris; sed suadendo, blandiendo, bona quoque opera eorum imitationi monstrando, pravorum mentes ad sanctitatis studia reforma: quia scriptum est in lege: Per alienam messem transiens, falcem mittere non debet, sed manu spicas conterere et manducare . Falcem enim iudicii mittere non potes in ea segete quae alteri videtur esse commissa; sed per affectum boni operis, frumenta dominica vitiorum suorum paleis exspolia, et in Ecclesiae corpore monendo et persuadendo quasi mandendo converte. Quidquid vero ex auctoritate agendum est, cum praedicto Arelatense episcopo agatur, ne praetermitti possit hoc, quod antiqua Patrum institutio invenit . Brittaniarum vero omnes episcopos tuae fraternitati committimus, ut indocti doceantur, infirmi persuasione roborentur, perversi auctoritate corrigantur.